Rozmiar: 15909 bajtów

CCXXXVII.

1355, September 29. Frankenstein.

Der Hauptmann zu Frankenstein genehmigt, dass Nicolaus von Rankow seine Güter zu Paulwitz an Martin von Kunzendorf verkauft.

In nomine domini amen. Nos Rudigerus de Hugowicz iunior maiestate excellentissimi domini nostri Karoli imperatoris Romanorum ac regis Boemie, domini nostri generosi capitaneus Frankinsteynensis tenore presencium scire cupimus universos presencium noticiam habituros, quod in nostri testiumque subscriptorum presencia constitutus nobilis Nicolaus de Ranckow publice fatebatur, se matura deliberatione, consilio et consensu suorum amicorum prehabitis, bona mentis corporisque sospitate, de certa et mera scientia honesto Martino de Cunczindorf omnia bona sua, que in villa Paulewicz districtus Frankinsteynensis habere dinoscitur et nominati octo mar­carum redditus census annui et perpetui cum viginti et octo modiis annone seu frumenti triplicis, videlicet tritici, siliginis et avene, cum uno quartali papaveris, singulis annis percipiendos et tol­lendos iuste empcionis tytulo rite ac rationabiliter vendidisse cum omni tali iure, proprietate et dominio, quibus pretacta bona per dictum Nicolaum hactenus sunt habita et possessa coram nobis benivole resignando supplicantes nobis diligenter, quatenus prefata bona dicto Martino conferre dignaremur. Nosque ipsorum precibus studiose inclinati pretactum empcionis vendicionisque contractum ratum ac gratum habentes, prefata bona singula, ut prefatur, dicto Martino de Cunczindorf auctoritate regia, qua presencialiter dicto in districto Frankinsteynensi fungimur, damus, conferimus et donamus hereditarie et perpetue possidenda in ususque beneplacitos con­vertenda. Si vero in dicto Martino aliquid humanitus contingerit, liberis legitimis non relictis, extunc premissa bona ad Petrum de Cunczindorf suum patrem necnon ad Fredericum dicti Martini fratrem ipsorumque heredes et successores legitimos redundabunt; presentibus: Heynmano de Rychinbach, Johanne de Budow, Zuringo de Bebirsteyn militibus; Henrico Wusthuben, Swydgero de Hugwicz fratre nostro, Franczkone Muel domini nostri regis fidelibus; Johanneque nostro notario testibusque ad premissa. Datum Frankinsteyn sub sigillo regio capitaneatus ibidem ad hereditates et causas, anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quinto in die sancti Mychahelis archangeli.

Or. Perg. Das S. des Hauptmanns von Frankenstein an grün- und ponceaufarbigen Seidenfäden.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów